- TARCHO
- I.TARCHOvel TARCHON, Cilicum princeps vulgo creditur apud Lucanum, l. 9. v. 219.Cum Tarcho in motu linquendi signa CatonisSustulit. ——— ——Ubi antea: Tum Tarchon motus. Sed in MS. P. inter lineas adscriptum erat, alias: dimotus; quod vim ptaeit ad veram lectionem, Tarcondimotus: sic enim apud Florum vocatur, l. 4. c. 2. et Graece Dioni eôdem modô, Ταρκονδίμοτος. Tarcondemus est apud Plutarch. in Antonio. Quem Cicer. l. 15. ep. 1. Fidelissimum socium amicissimumque P. R. appellat. Ταρκονδήμεντος Straboni, l. 14. Caesari, l. 3. Bell. Civ. c. 4. vero Tarcundarius dicitur. Nic. Lloydius.II.TARCHOvel TARCHON, Hetruriae Dux, et aruspex insignis, qui Aeneae suppetias tulit adversus Turnum et Rutulos. Virg. Aen. l. 8. v. 603.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.